John of Hildesheim

From MedNub
Jump to navigationJump to search

John of Hildesheim

(c. 1370)

Carmelite friar.

Historia trium regum.

Latin.


[note not all references are shown as excerpts are often repeated throughout]

In primo ergo India fuit regnum Nubie, in quo temporibus nativitatis domini regnavit Melchior qui domini aurum optulit; cuius eciam inter alias terras fuit Arabia, in quo mons Sinay est situs et mare rubrum. De Siria et Egipto in Indiam faciliter navigator. Sed mercatores et alij homines nati in partibus cismarinis transire non permittuntur, quia soldanus ab ista parte maris rubri in insula fortissima habet castra in quibus captiui nobiles detinentur, et ab illis castris cavetur ne aliquis homo de partibus cismarinis natus ad partes et terras ad Medos transeat, ne quis presbitero Iohanni domino Indorum vel aliis regibus in India in oriente aliquas litteras de regibus christianis deferat vel conspiraciones. Sed homines incole de partibus ultramarinis nati transire permittuntur, sed tamen de negociis eorum quare transeant diligenter examinantur. Et econverso presbiter Iohannes dominus Indorum ab alia parte maris rubri habet castra fortissima de quibus eciam cavetur eodem modo ne aliquis de partibus illis transeat ad dominium soldanum in suum detrimentum.

Et vocatur ibidem Capella trium Regum Nubianorum in presentem diem; sed nunc Saraceni januas ipsius capelle lapidibus obstruxerunt. Et illa capella est subtus montem Calvarie exscisa.

Et postmodum presbiter Iohannes et homines de regno Nubie nati, qui in illis partibus Nubiani vocantur, subtus montem Calvarie ex rupe de durissima petra capellam exsculpere fecerunt, quam in honore trium Regnum consecrari fecerunt in memoriale quod Melchior rex Arabum er Nubie ibidem in caligine et nebula resedit quando dominum in sua infancia adorandum quesivit. Et vocatur ill acapella Nubianorum ad Reges in presentem diem; sed Saraceni nunc prout patet januam ipsius capelle lapidibus ob invidiam obstruxerunt.

Et sciendum est quod in oriente in omnibus partibus ultramarinis fides christiana in diversas partes et hominum sectas est divisa, secundum homines quorum nomina subsequuntur: Nubiani, Soldini, Nestorini, Latini, Indi, Armeni, Greci, Suriani, Georgiani, Iacobite, Nicholaite, Copti, Ysmini, Maromini, Mandapoli. Et ex hiis omnibus christianis ibidem super omnes predictos homines et hereticos preter in ipsorum hereticorum propriis terris et regnis semper Indi habent principatum.

Et hij in partibus orientis inter ceteros et pre ceteris christianis non habent talem et tantam reverenciam sicut Nubiani.


Selected Edition

Johannes of Hildesheim, The Three Kings of Cologne, ed. F. Schaer (Hiedelberg, 2000).