Fulcher of Chartres

From MedNub
Jump to navigationJump to search

Fucheri Cartonensis

(c. 1128)

Priest and First Crusade chronicler.

Historia Hierosolymitana.

Latin.


Liber I

[Introduction]

O quot millia martyrum in hac expeditione beata morte finierunt! Sed quis tam saxei est cordis, qui haec Dei facta audiat, et pietatis suspiriis commotus, in laudes Dei non erumpat? Quis potest non mirari quomodo nos exiguus populus inter tot hostium nostrorum regna non resistere, sed etiam uiuere poteramus? Quis audiuit unquam talia? Hinc Aegyptus et Aethiopia; hinc Arabia et Chaldaea, atque Syria; hinc Assyria et Media; hinc Parthia et Mesopotamia;hinc Persidia et Scythia, mare etiam magnum à Christianismo nos excludebat, et inter manus nos laniantum, si permitteret Deus, concludebat. Ipse autem in brachio forti nos pie protegebat. Beata enim gens, cuius est Dominus Deus eius. Modum autem huius operis et incoeptum, et quomodo ad tantum iter agendum omnis populus occidentalis concussus, et mentes et manus in id extenderit uoluntarius, uerba historica, quae sequuntur declarabunt.

[Caput 18]

Qui cum uelociter fugerent, uelocius fugati sunt. Hoc Raymundus comes ex altera parte assiliens, nondum sciebat, nec homines eius, donec Sarracenos per muri apicem ante eos prosilire uiderunt. Quo uiso, ad urbem laetissimi quantocius accurrerunt, et cum caeteris hostes nefarios fugare et occidere coeperunt. Tum quidem alii Sarracenorum, tam Arabes quam Aethiopes, in arcem Dauidicam fugiendo se intro miserunt; alii uero in templum Domini atque Salomonis se incluserunt. In quoru matriis templorum impetus in eos agebatur nimius; locus etiam nusquam erat, quo gladiatores nostros euadere possent. Supra Salomonis templum, quod fugiendo ascenderant, multi ex eis ad mortem sagittati sunt, et deorsum de tecto insanabiliter praecipitati; in quo etiam templo, decem ferme millia decollati sunt.

...

Patriarcham autem tunc decreuerunt nondum ibi fieri, donec a Romano papa quaesissent quem ipse laudaret praefici. Interea Turci et Arabes, nigri quoque Aethiopes quingenti fere, qui in arcem Dauidicam se intromiserant, petierunt a Raymundo comite, qui prope turrim illam hospitatus erat, ut pecunia eorum in arce ipsa retenta, uiuos tantum eos abire permitteret.


Selected editions

Fulcheri Carnotensis, Historia Hierosolymitana, trans. M. E. McGinty (Philadelphia, 1941).