Albertus Magnus

From MedNub
Jump to: navigation, search

Albertus Magnus

(c. 1260s)

German Dominican friar.

De animalibus (26 books).

Latin.


Lib. VII

Adhuc autem in Nubya, quae est terra Nigrorum, quam vocant nunc Maurytanniam, habent oves latas valde caudas, ita quod latitudo caudae est in quantitate cubiti. Ego autem vidi plures oves, quarum in cauda latitudo fuit quantitas palmi et amplius. Et inter auriculas caprorum et caprarum illius terrae est quasi distantia palmi. Et quidam caprorum caudas habent pendentes usque ad terram et auriculae eorum fere veniunt ad terram. Et tauri illius regionis habent pilos super spatulas sicut cameli et tondentur sicut oves. In eadem Nubia oves pariunt agnos cornutos, et cornua in terra illa non habent tantum arietes, sed etiam oves feminae sicut dixit Homerus. In terra autem septentrionis in terra Keycoz accidit contrarium huius, quoniam ibi neque mas neque femina cornua habet.

Lib. XIV

Amplius autem in quolibet pede avium praeter strutionem sunt quatuor digiti: sed de strutione quae est in provincia quae Nubia vocatur, posterius dicemus. Est enim opinio aliquorum non omnino hoc animal esse de genere avium propter diversitatem suae facturae, sicut et olim in praehabitis huius scientiae diximus: habet enim tres tantum digitos in utroque pedum suorum propter suas alas et propter maximum suum pondus: et habet plus de carnibus in tibiis quam competat avium naturae.

Lib. XXV

In locis autem calidis spissus eorum humor subtiliatur et terminatur per digestionem ad vitae spiritum: et ideo in illis proficiunt. Signum autem huius est in Nubia et India plurima talium esse animalium et in maximas quantitates proficere et venena eorum esse in talibus locis nociviora quam in locis frigidis, nee tarnen omnia ideo frigida sunt quia sanguine carent: citrina enim existentia magis calorem indicant quam rubea: et tales hoc est citrinae sunt multorum io venenosorum humiditates.

...

Hie autem serpens multiplicatur in terra Achohaz et in Nubia.

...

Dicunt igitur isti philosophi quod dracones omnes sunt corpore valde magni ita quod minor in illo genere est quinque cubitorum e maior est XXX cubitorum et supra praeeipue in partibus India et Dicunt etiam quod sunt draconi duo oculi magni et sub labio in mandibula inferiore est eminentia sicut mentum et sunt ei dentes plurimi. Et minores quidem multiplicantur in Nubia, sed maiores sunt et multiplicantur in India. In Nubia enim et Asia quinque cubitorum et quatuor inveniuntur, sed Indi sunt maximi.


(VII


XIV

Again, in addition to the ostrich there are birds with four fingers on each foot, but the ostrich, which is in the province called Nubia, will be discussed later. There is a belief by some that this animal is not entirely of its making, as noted above of the science of the past, as we have said, because of the diversity of the birds of the family. For it has only three toes in number on each foot on account of the limit of its wings, and, because of its weight, and has more flesh than other birds belonging to nature.

XXV

In this area the breath of life is ended by hot thick secretions and subtle humour helps them. In Nubia and India there is a great sign of this and of such quantities of poison is amongst the greatest of living creatures in such places of the cold places of night. All of these [animals], however, are cold because their blood is unavailable so they are yellow and red when there is heat and such is this humidity they are yellow and venomous.

...

Now this snake is multiplied in the land of Achohaz and Nubia.

...

Therefore the philosophers say that dragons that are 30 cubits long and 5 cubits high cause very big earthquakes in parts of India and they also say there are dragons with two big eyes and under the lip in the lower jaw is a multitude of teeth. Indeed, there are more in Nubia and because of their parents there are more in India. There are four kinds, 5 cubits long, found in Nubia and Asia, but the greatest ones are in India.)


Selected edition

Albertus Magnus, De animalibus, trans. H. Stadler (26 vols. Münster: 1916-21).