Albert d'Aix

From MedNub
Jump to: navigation, search

Also known as Albert of Aachen.

(c. 1120)

Historian of the First Crusade.

Historia Hierosolymitana (12 books).

Latin.


[Liber VI]

CAP. XLVI. Sic utrinque facie ad faciem obsistentibus, crudele bellum inhorruit.

Nam Azopart, qui flexis genibus suo more bellum solent committere,praemissi, in fronte belli grauiter sagittarum grandine Gallos impugnauerunt, tubis et tympanistris intonantes, ut tam horribili sonitu equos et uiros perterritos a bello et locis campestribus absterrerent. Habebant etiam iidem Azopart, uiri horridi et teterrimi,flagella ferrea et saeuissima, quibus loricas et clypeos graui ictu penetrabant, equos infrontibus percutiebant, et sonitum terribilem per uniuersa agmina fidelium faciebant.Gens uero Arabum, et Sarracenorum ac publicanorum nunc lanceis, nunc sagittis, nunc fundibulis et omni genere armorum in millibus suis accedentes, aduersus Christianorum acies dimicabant, praelia multiplicantes et plurimum diei consummantes. E contra Christianorum manus exigua aduersus tot millia innumerabilia medio inuoluitur certamine, incessanter praelia conserens et hostiles acies atterens etattenuans. Tandem bello ingrauato, et gentilium cuneis Deo opitulante, contritis, totus exercitus regis Babyloniae fugam iniit; et per agrorum planitiem uersus maritimadispersus, tendebat a facie caedentis et persequentis.

[Liber VII]

CAP. X.-- Milites decem Christiani triginta equites gentilium fugant et necant.

Audito quidem tam crudeli nuntio Merauis, qui post regem secundus imperat, et cuiusuoci omnes ciues et uniuersae ciuitates de regno Babyloniae obediunt, turbatus est uehementer statimque centum equites Arabes et ducentos Azopart mittere se promisit ad subueniendum ciuibus urbemque tuendam: non enim passus est ad aures domini regis Babyloniae Ammirabilis tam grauem legationem peruenire, ne cor eius nimiumg rauaretur. Intellecto hoc solamine, quod promiserat Merauis, multum gauisi suntciues Assur, et ab illo die portis apertis, ipsi et omnia armenta secure in agros procedebant, sed non tamen longe ab urbe. Deinde octo diebus transactis auxilium etuires regis Babyloniae illis adfuerunt, centum equites Arabes et ducenti Azopart:quorum iussione et consolatione longius quam solebant ab urbe et porta procedere praesumebant. Audito tandem in Ierusalem aduentu illorum, surrexerunt clam ducedecem milites Christianorum, et in termino Rametis constiterunt ad explorandam reiueritatem, utrum milites Babyloniae adfuissent in auxilium urbis Assur.

CAP. XI.-- Apud Assur iterum Babylonici a ducis militibus detruncantur.

Comperta hac uictoria, et tam laudabili audacia decem equitum, dux et uniuersi suilaetati sunt. Unde centum et quadraginta equites conuocans, in insidiis uersus Rames conductu Werneri de Greis, ac Roberti probi militis de Apulia, ituros constituit, ut Arabes milites aliqua arte lacessitos, et ab urbe Assur productos circumuenientes,aliquid insigne cum eis molirentur. Manserunt itaque hi milites Christiani ducis iuxta Rames in insidiis duobus diebus donec ciues Assur tertia die egressi fiducia suorum militum per agros cum gregibus suis, ignari totius infestationis, uagari secure coeperunt. Illis uero sine respectu periculi uagantibus, uiginti milites continuo abinsidiis et societate Christianorum egressi, praedam undique contraxerunt, ui etiamabducentes; sed mox a militibus Assur excussa est. Ad haec tota manus Christianorumconsurgens ab insidiis fortiter assilierunt; milites quoque Arabum et Azopart omnesque pedites illorum idem fecerunt et utrinque graue commissum est praelium. Tandem Christiani praeualentes, plurimam partem illorum occiderunt praedamque retinentes cum plurimis equis et captis ibidem militibus in gloria et iucunditate Ierusalem reuersisunt. Residui autem Sarraceni, qui pauci uix euaserant, cum fama luctuosa Babyloniam reuersi sunt, et regis iram Babyloniorumque metum adauxisse nulli dubium habeatur.Dux denique Godefridus de prospero euentu suorum non ad modicum laetatus est.

CAP. XXXIX.-- Quam ingeniose uicerit gentem Azopart sub terra latentem.

Cum haec consilia inter se fierent, innotuit Baldewino, quomodo inter deserta Ascalonis et Babyloniae in caueis subterraneis Azopart, gens foedissima latens accubuisset ad disturbandos et perimendos peregrinos, qui Hierosolymam proficisci desiderabant. Qui mox hac gentis impietate cognita, castra mouit ab Ascalone, et cauasuo exercitu obsedit: quibus flamma immissa experiri uoluit utrum prae nimia angustia fumi et caloris prodiret a tetris et inauditis antris. Sed de omnibus nulli egressi sunt praeter duos, qui et coram eo steterunt, si forte misericordiam et uitam inuenirent.Baldewinus hos intuens uiros horridos et squalidos, amica affabilitate eos compellat super omnibus quae de eis audierat, et uestibus pretiosis eos adornans de gente et cognatione eorum requirit.

CAP. XL.-- De eadem re.

Azopart inaestimabili et inuestigabili cauatione subterrati, bonam promissionem socii audientes, minas quoque, deinde promissa magnifica, ad triginta processerunt. Quicoram ipso principe assistentes, benigne ex ore eius suscepti sunt; statimque a conspectu illius abducti, quasi munera accepturi, omnes capitalem subiere sententiam,praeter unum, qui solus cum Baldewino ex omnibus triginta remansit.

CAP. LVI.-- Tandem ciuitas Caesarea superatur.

Eodem die dominus patriarcha crucem Dominicam praetulerat ad protectionem et defensionem gentis catholicae, stola sancta et candida pro thorace indutus, quem usquead muros tota manus pugnatorum sequi non dubitauit. Qui duro et graui assultu ciues disturbatos a moenibus repulerunt, ac sic subito scalis muro applicitis, urbi mediae ui intromissi sunt. Sarraceni uero per urbem Gallos diffusos intuentes, nec eis resistere ualentes, ad aliud munimen urbis quod muro spatiosissimo ac robustissimo ciuitatemdiuidebat introrsum uersus mare conglobati fugam inierunt. Illic aliquantulum inmoenibus resistentes, ad defensionem constiterunt, frustra sagittis, palis igneis etfundibulis consumentes diem. Nona tandem hora diei facta, grauati ciues crebris etnunquam intermissis assultibus, ac tam mangenellis quam sagittarum grandine fessi etuicti, per uicos et diuersa loca ciuitatis tremebundi fugerunt. Quos Galli insequentes ethos muros scalis similiter transcendentes, graue illorum exterminium fecerunt, alio strucidantes, alios captiuantes, tum undique spolia plurima auri, argenti et ostri pretiosirapientes. Sacerdos quoque ciuitatis homo grandaeuus ibidem captus est, et Azopart quingenti decollati, illuc missi a rege Babyloniorum in conuentione solidorum.Sacerdos itaque praedictus regi praesentatus, iussu ipsius in neruo religatus est;mulieres quoque eius captae, et in compedibus positae, ad discutiendum talentum innumerabilis argenti, quod idem sacerdos propter metum Christianorum subterrauerat.Hac ciuitate attrita et expugnata, rex a diebus Pentecostes usque in Natali S. Ioannis Baptistae in omni plenitudine necessariorum requieuit in ea. In his diebus sacerdotem praedictum a ciuibus urbis Ptolemaidis, quae est Acra, mille byzantiis redemptum, sine laesione membrorum dimisit.

[Liber IX]

CAP. III.-- Rex Baldewinus contra Babylonios militiam congregat.

Rex itaque et uniuersa domus ducis Godefridi fratris ipsius et caeteri nobiles, quiadhuc cum illo remanserant, audientes superuenisse tot millia aduersariorum ad delendos catholicos populos, sine mora ad arma festinant; et iam ad septingentos adunati et loricati, cum rege uersus hostiles impetus in tubis et cornibus et uexillis ostreis regia uia ferebantur. Vix a montanis Ierusalem rex et sui egressi sunt, et ecce inualle et amplissima planitie Rames inimica agmina Sarracenorum, Arabumque et Azopart appropinquabant cum infinitis millibus equitum et peditum, uolentes in uirtute hac Ierusalem recuperare, regem et fideles Christi expugnare.


CAP. IV.-- Rex Baldewinus contra Babylonios congreditur, quibusdam ex suis optimatibus in bello occumbentibus.

Rex igitur et omnis comitatus illius uidentes tam propinquas acies inimicorum astitisse, omni timore mortis deposito, et animae suae parcere non curantes, atrociter et unanimiter per medios hostes ad eorum millia irruunt, acies penetrantes in uirtute militari, et nimiam caedem suis armis multiplicantes. Dum uero hi solum septingenti,pauca quidem manus, sed milites egregii et fortissimi, sic caedendo et hostium muros diruendo, penetrare conarentur, gens intolerabilis Azopart, quae in mediis millibus gentilium constituta erat, cum fustibus, in modum malleorum ferro et plumbo compositis, occurrerunt regi et suis, et non solum milites, sed etiam equos illorum infronte et caeteris membris fortiter ferientes, graui ictu eos a praelio absterrebant. Aliiuero sagittis et fundibulis uiros egregios coronantes, incessanter affligebant, tanquam grando indeficiens quae de coelo cadit, quousque uim ultra sufferre non ualentes rex etuniuersi in fugam conuersi sunt.

[Liber XII]

CAP. XVIII.-- Quomodo princeps Damascenorum fraude occiderit alium principem Turcorum.

Post haec anno sequenti praefatus Malducus, unus de praepotentibus Turcorum, post plurimam stragem et caedem Christianorum a partibus Romaniae in Damascum rediens, apud Turcos et omnes gentiles nomine et fama exaltatus est, eo quod praeomnibus ampliorem tyrannidem in fideles Christi exercuisset. Unde Dochinus,princeps Damascenorum, graui inuidia et indignatione tactus, omni uersutia qua nouitinteritum illius moliebatur; sed tamen occulte, ne odium suorum incurreret, a quibusidem Malducus propter nimiam dationem suam et militiae strenuitatem ualde charus habebatur. Quapropter, dum saepe circa mortem illius dolosa machinatione satageret,nec inter plurimas uersutias locus hunc perimendi daretur, tandem hanc suae fraudis reperit uiam, qua uirum mortificaret, nomenque eius deleret. Quatuor enim milites exgenere Azopart donis ac magnificis promissis conuenit, quatenus clam eum in armis furtiuis in die solemni in secreto oratorii sui, dum in caeremoniis ritus gentilis intentus haberetur, subito transfoderent; et sic ab eo dona recipere mererentur. Immissi igiturclam oratorio Malducum intrantem et caeremoniis secure insistentem repentino impent inuaserunt: quem acutissimo ferro pariter trans praecordia figentes, haec prorsusignorantem exstinxerunt, fugaque elapsi sunt. Dochinus huius perfidiae et homicidii conscius, licet tum dissimularit, dum a suis rem actam comperisset, fictis lacrymis etplanctu maximo sine cordis affectione de morte tam magnifici principis coepit conqueri, et mortis illius auctores, usquequaque persequi iussit et inuestigare. Sed fraus illius post modicum apud Turcos coepit propalari; et ex eo die in odia et inimicitias illorum incidit, multas insidias pro sua perfidia prorsus inexcusabili perpessus.


Selected edition

Albert d'Aix, Historia Ierosolimitana, M. Guizot (Paris, 1824).

Albert of Aachen, Historia Ierosolimitana, trans. S. B. Edgington (New York, 2007).