William of Tyre

From MedNub
Revision as of 12:39, 29 March 2015 by Adam Simmons (talk | contribs) (Created page with "Willermi Tyrensis Archiepsicopi ''(c. 1170-84)'' ''Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum.'' ''Latin.'' Liber XIX Capitulum XVIII Praedictus igitur Hugo Caesa...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigationJump to search

Willermi Tyrensis Archiepsicopi

(c. 1170-84)

Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum.

Latin.


Liber XIX

Capitulum XVIII

Praedictus igitur Hugo Caesariensis, et cum eo Gaufridus Fulcherii frater militiae Templi, in principio obeundae legationis, ducente soldano, Cahere ingressi, et ad palatium, quod lingua eorum Cascere dicitur, accedentes cum apparitorum numerositate maxima, qui cum gladiis et strepitu praecedebant, per angiportus et loca luminibus egentia ducti, ad singulos introitus armatorum Aethiopum cohortes crebrae salutationis officium certatim soldano exhibentes, repererunt.


Capitulum XXIV

Omnis enim Aegyptiacus tractus, a prioribus auspiciis suis, quibus Aethiopum regioni continuari dicitur, inter duas solitudines jacet arenosas, perpetua sterilitate damnatas; nec aliquando sentit aut praestat fructuarios proventus, cujuscunque generis, nisi quantum de beneficio exuberantis Nili, certis temporibus fecundatur. Fluvius autem non nisi quantum locorum adjacentium opportunitas permittit, sua reddit irrigatione frugibus aptam regionem; nam ubi circa se planiorem reperit superficiem, liberius effusus, latius etiam terram cultui praebet habiliorem, et factus diffusior diffusiorem glebae porrigit ubertatem. A Cahere ergo inferius, versus mare, planiora penitus inveniens loca, excursus habet liberos; unde et fecunditatem liberius latiusque procurat, et regno maximum dans incrementum, fines ejus dilatat. Nam ab eo oppido quod dicitur Facus, quod Syriam respicit, usque Alexandriam, quae novissima illius regni civitas, arentem contingit Lybiam, centum et amplius milliaribus culti fecundique commoditas diffunditur. A Cahere vero supra, usque quo perveniatur Chus, Aegyptiae dioecesis ultimam civitatem, quae regno Aethiopiae dicitur esse contermina, tantas patitur collium arenosorum objectu angustias, ut raro septem aut octo milliaribus, frequentius quatuor aut quinque, aut altrinsecus, aut ex una tantum parte diffusus, ad suae exundationis modum, regni fines laterales vel contrahat, vel producat; nam quae loca non irrigat fluvius, solis ardoribus et perpetuae, ut diximus, sterilitati deputantur. Superior igitur regio lingua eorum Seith appellatur.

Capitulum XXVI

De superioribus autem Aegypti partibus per fluenta Nili, omnimodorum alimentorum copiam, et rerum pene omnium suscipit ubertatem. Verum et de regionibus transmarinis, si qua sunt quae Aegyptus non habet, navigio omnis opulenti ministratur; unde amplius qualibet urbe maritima omnibus commoditatibus dicitur abundare. Ad haec ex utraque India, Saba, Arabia, ex utraque etiam nihilominus Aethiopia, sed et de Perside et aliis circum adjacentibus provinciis, quidquid aromatum, margaritarum, Orientalium gazarum et peregrinarum mercium, quibus noster indiget orbis, per mare Rubrum, unde gentibus illis ad nos iter est, in superiores partes Aegypti, ad eam urbem quae Aideb dicitur, super ripam ejusdem maris sitam infertur, id totum ad flumen, et inde Alexandriam descendit. Sic ergo Orientalium et Occidentalium illuc fit concursus populorum; estque eadem civitas forum publicum utrique orbi


(Chapter XVIII

Hugh of Caesarea, and with him Geoffrey Foucher, brother of the knights of the Temple, [who were] leading the legation, conducted by the Sultan, entered Cairo and arrived at the palace, which in their language is called Cascere, with a great number of servants who preceded them with their swords and with a great noise ; they were conducted through narrow alleys and places in a lack of lights and at each entrance they met guards of armed Ethiopians performing repeatedly the salutation to the Sultan.

Chapter XXIV

Chapter XXVI

)


Selected editions

Recueil des Historiens des Croisades. Historiens Occidentaux. Tome II and II (Paris: 1844 and 1859).