Oliver von Paderborn

From MedNub
Revision as of 13:03, 21 June 2015 by Adam Simmons (Talk | contribs)

Jump to: navigation, search

Oliver von Paderborn

(1217-9)

German author and bishop. Historia Damiatini.

Latin.


[35.] ... Addit etiam, Damiatam a Christianis fore capiendam; Saladini nomen non ponit, sed per nigros oculos et crocea vexilla ipsum designat. Insuper predixit, quendam regem Christianorum Nubianorum Mecham civitatem debere destruere et ossa Machometi pseudoprophete dispersa proicere et quedam alia, que nondum evenerunt, sed si completa fuerint, ad exaltationem Christianitatis et depressionem Agarenorum evenient.

[62.] Ultra Leemanniam Ethiopia regiones habet latissimas, populum Christianum innumerabilem partim sub regibus Christianis, partim sub dominio Sarracenorum constitutum. Hic sunt Nubiani, qui in sacramento altaris et aliis divinis officiis Jacobinsis sociantur eo excepto, quod Nubiani soli parvulis suis karacterem crucis ignito ferro trifariam in fronte altrinsecus iuxta oculos imprimunt, nichilominus baptizant. Hii et illi litteram habent Caldeam, in fermentato conficiunt, uno digito signaculum crucis faciunt; duas naturas unitas dicunt in una natura Christi, forsitan nomen nature equivocantes, ut secundo loco naturam pro persona accipiant.


Selected edition

H. Hoogeweg (ed.), Die Schriften des Kölner Domscholasters, späteren Bischofs von Paderborn und Kardinal Bischofs von S. Sabina Oliverus (Tübingen, 1894).