Lucas de Tuy

From MedNub
Revision as of 20:37, 11 March 2016 by Adam Simmons (talk | contribs) (Created page with "Lucas de Tuy ''(c. 1241)'' ''Leonese cleric'' ''Chronicon Mundi'' ''Latin'' 28 Cum autem esset Moyses adultus et strenue doctus, Etiopes vastaverunt Egiptum usque memf...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigationJump to search

Lucas de Tuy

(c. 1241)

Leonese cleric

Chronicon Mundi

Latin


28

Cum autem esset Moyses adultus et strenue doctus, Etiopes vastaverunt Egiptum usque memfim. Egyiptii vero conversi ad divinationes, acceperunt responsum ut uterentur auxiliatore Ebreo, et vix obtinuerunt a Termut ut exercitui quem paraverant, preficeret Moysen, prius prestitis sacramentis ne ei nocerent. Erat enim Moyses vir bellicosus et sapiens, qui fluminis iter tamquam longius pretermittens per terram duxit exercitum itinere breviori, ut inprovisos Ethiopes preveniret. Etenim per loca deserta et serpentibus plena iter faciens tulit in archis papiriis super plaustra ibices ciconias Egiptas naturaliter serpentibus infestas, que rostro per posteriora inmisso aluum purgant et castrametaturus proferebat eas, ut serpentes fugaret et devorarent, et ita tutus per noctes transibat exercitus. Tandem preventos Ethiopes expugnans post fugam inclusit eos in Sabba regia civitae, que post Meroe dicta est. Erat civitas inexpugnabilis et, cum Moyses diu obsedisset eam, tharbis, filia regis Ethiopum, iniectis oculis in eum ex conditione illi tradidit civitatem, ut duceret eam uxorem, quod ita factu est. Dum autem Moyses vellet redire in Egiptum, eo quod Tharbis erat ydolatra et eam plene ab errore non poterat revocare, ipsa non adquievit. Proinde Moyses sapientur in gemmis duas ymagines sculpsit huius eficacie, ut altera memoriam, altera oblivionem conferret. Inservit gemmas anulis et oblivionis anulum uxori tradidit et alterum ipse tulit. Cepitque mulier amoris viri oblivisci et ita Moyses in Egiptum libere regressus est. Inde est quod Aaron et Maria postea iurgati sunt adversus Moysen pro uxore eius Ethiopissa. Tam in factis Moysi quam aliorum sanctorum patrum virtus divina mundanam sapienciam adiuvabat.


Selected Edition

Lucae Tudensis, Chronicon Mundi, ed. E. Falque (Turnhout, 2003)