Fulcher of Chartres: Difference between revisions

From MedNub
Jump to navigationJump to search
No edit summary
No edit summary
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
Line 14: Line 14:
[''Introduction'']
[''Introduction'']


O quot millia martyrum in hac expeditionebeata morte finierunt! Sed quis tam saxei est cordis, qui haec Dei facta audiat, etpietatis suspiriis commotus, in laudes Dei non erumpat? Quis potest non mirariquomodo nos exiguus populus inter tot hostium nostrorum regna non resistere, sedetiam uiuere poteramus? Quis audiuit unquam talia? Hinc Aegyptus et Aethiopia; hincArabia et Chaldaea, atque Syria; hinc Assyria et Media; hinc Parthia et Mesopotamia;hinc Persidia et Scythia, mare etiam magnum à Christianismo nos excludebat, et intermanus nos laniantum, si permitteret Deus, concludebat. Ipse autem in brachio forti nospie protegebat. Beata enim gens, cuius est Dominus Deus eius. Modum autem huiusoperis et incoeptum, et quomodo ad tantum iter agendum omnis populus occidentalisconcussus, et mentes et manus in id extenderit uoluntarius, uerba historica, quaesequuntur declarabunt.  
O quot millia martyrum in hac expeditione beata morte finierunt! Sed quis tam saxei est cordis, qui haec Dei facta audiat, et pietatis suspiriis commotus, in laudes Dei non erumpat? Quis potest non mirari quomodo nos exiguus populus inter tot hostium nostrorum regna non resistere, sed etiam uiuere poteramus? Quis audiuit unquam talia? Hinc Aegyptus et Aethiopia; hinc Arabia et Chaldaea, atque Syria; hinc Assyria et Media; hinc Parthia et Mesopotamia;hinc Persidia et Scythia, mare etiam magnum à Christianismo nos excludebat, et inter manus nos laniantum, si permitteret Deus, concludebat. Ipse autem in brachio forti nos pie protegebat. Beata enim gens, cuius est Dominus Deus eius. Modum autem huius operis et incoeptum, et quomodo ad tantum iter agendum omnis populus occidentalis concussus, et mentes et manus in id extenderit uoluntarius, uerba historica, quae sequuntur declarabunt.  


[Caput 18]
[Caput 18]


Qui cum uelociter fugerent, uelocius fugati sunt. Hoc Raymundus comes ex alteraparte assiliens, nondum sciebat, nec homines eius, donec Sarracenos per muri apicemante eos prosilire uiderunt. Quo uiso, ad urbem laetissimi quantocius accurrerunt, etcum caeteris hostes nefarios fugare et occidere coeperunt. Tum quidem aliiSarracenorum, tam Arabes quam Aethiopes, in arcem Dauidicam fugiendo seintromiserunt; alii uero in templum Domini atque Salomonis se incluserunt. In quorumatriis templorum impetus in eos agebatur nimius; locus etiam nusquam erat, quogladiatores nostros euadere possent. Supra Salomonis templum, quod fugiendoascenderant, multi ex eis ad mortem sagittati sunt, et deorsum de tecto insanabiliterpraecipitati; in quo etiam templo, decem ferme millia decollati sunt. Quod si inibi
Qui cum uelociter fugerent, uelocius fugati sunt. Hoc Raymundus comes ex altera parte assiliens, nondum sciebat, nec homines eius, donec Sarracenos per muri apicem ante eos prosilire uiderunt. Quo uiso, ad urbem laetissimi quantocius accurrerunt, et cum caeteris hostes nefarios fugare et occidere coeperunt. Tum quidem alii Sarracenorum, tam Arabes quam Aethiopes, in arcem Dauidicam fugiendo se intro miserunt; alii uero in templum Domini atque Salomonis se incluserunt. In quoru matriis templorum impetus in eos agebatur nimius; locus etiam nusquam erat, quo gladiatores nostros euadere possent. Supra Salomonis templum, quod fugiendo ascenderant, multi ex eis ad mortem sagittati sunt, et deorsum de tecto insanabiliter praecipitati; in quo etiam templo, decem ferme millia decollati sunt.  


...
...


Patriarcham autem tunc decreuerunt nondum ibi fieri, donec a Romanopapa quaesissent quem ipse laudaret praefici. Interea Turci et Arabes, nigri quoqueAethiopes quingenti fere, qui in arcem Dauidicam se intromiserant, petierunt aRaymundo comite, qui prope turrim illam hospitatus erat, ut pecunia eorum in arceipsa retenta, uiuos tantum eos abire permitteret.  
Patriarcham autem tunc decreuerunt nondum ibi fieri, donec a Romano papa quaesissent quem ipse laudaret praefici. Interea Turci et Arabes, nigri quoque Aethiopes quingenti fere, qui in arcem Dauidicam se intromiserant, petierunt a Raymundo comite, qui prope turrim illam hospitatus erat, ut pecunia eorum in arce ipsa retenta, uiuos tantum eos abire permitteret.  





Latest revision as of 11:48, 6 June 2015

Fucheri Cartonensis

(c. 1128)

Priest and First Crusade chronicler.

Historia Hierosolymitana.

Latin.


Liber I

[Introduction]

O quot millia martyrum in hac expeditione beata morte finierunt! Sed quis tam saxei est cordis, qui haec Dei facta audiat, et pietatis suspiriis commotus, in laudes Dei non erumpat? Quis potest non mirari quomodo nos exiguus populus inter tot hostium nostrorum regna non resistere, sed etiam uiuere poteramus? Quis audiuit unquam talia? Hinc Aegyptus et Aethiopia; hinc Arabia et Chaldaea, atque Syria; hinc Assyria et Media; hinc Parthia et Mesopotamia;hinc Persidia et Scythia, mare etiam magnum à Christianismo nos excludebat, et inter manus nos laniantum, si permitteret Deus, concludebat. Ipse autem in brachio forti nos pie protegebat. Beata enim gens, cuius est Dominus Deus eius. Modum autem huius operis et incoeptum, et quomodo ad tantum iter agendum omnis populus occidentalis concussus, et mentes et manus in id extenderit uoluntarius, uerba historica, quae sequuntur declarabunt.

[Caput 18]

Qui cum uelociter fugerent, uelocius fugati sunt. Hoc Raymundus comes ex altera parte assiliens, nondum sciebat, nec homines eius, donec Sarracenos per muri apicem ante eos prosilire uiderunt. Quo uiso, ad urbem laetissimi quantocius accurrerunt, et cum caeteris hostes nefarios fugare et occidere coeperunt. Tum quidem alii Sarracenorum, tam Arabes quam Aethiopes, in arcem Dauidicam fugiendo se intro miserunt; alii uero in templum Domini atque Salomonis se incluserunt. In quoru matriis templorum impetus in eos agebatur nimius; locus etiam nusquam erat, quo gladiatores nostros euadere possent. Supra Salomonis templum, quod fugiendo ascenderant, multi ex eis ad mortem sagittati sunt, et deorsum de tecto insanabiliter praecipitati; in quo etiam templo, decem ferme millia decollati sunt.

...

Patriarcham autem tunc decreuerunt nondum ibi fieri, donec a Romano papa quaesissent quem ipse laudaret praefici. Interea Turci et Arabes, nigri quoque Aethiopes quingenti fere, qui in arcem Dauidicam se intromiserant, petierunt a Raymundo comite, qui prope turrim illam hospitatus erat, ut pecunia eorum in arce ipsa retenta, uiuos tantum eos abire permitteret.


Selected editions

Fulcheri Carnotensis, Historia Hierosolymitana, trans. M. E. McGinty (Philadelphia, 1941).