Alexander Neckam

From MedNub
Revision as of 20:33, 11 March 2016 by Adam Simmons (Talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Alexander Neckham

(c. 1190)

De Natura Rerum

Latin


CXLVII

Draconis caro vitrei coloris est, et refrigerat ipsa vescentes. Hinc est quod Aethiopes in fervida plaga degentes refrigerii gratia came draconi libentur vescuntur, et eam multo pretio comparant. Adeo autem sitis avaritiae crevit in immensum. Ut institores carminibus quibusdam draconem mansuetuin ad tempus reddant, et tergo ipsius incidentes fraeno ipsum regant, usque dum in Aethiopiam perveniant, et ibi multam pecuniae summam pro dracone accipiant. Unde et ad litteram Judaei intelligunt quod in propheta legitur, "Tu confregisti capita draconis, dedisti eum in escam populis Aethiopum."

Per carnes draconis desideria illicita quae suggerit nobis antiquus draco accipi possunt. His vescuntur Aethiopes, quia qui tetris moribus deformati sunt in illicitis delectantur. Confringit igitur Dominus Deus capita antiqui draconis, id est, principalia vitia destruit, in iis qui super nivem dealbati sunt. Permittit autem ipsum esse escam Aethiopum, dum vitiis deturpati in iis quae sunt principis hujus mundi delectantur. Vel Dominus dat antiquum draconem in escam populis Aethiopum, id est, eorum qui Aethiopes fuerunt per vitiorum deformationem, dum ipsi jam dealbati delectantur in victoria sua, quia principis hujus mundi insultus viriliter devicerunt. Et sicut Simon, a Iepra mundatus, nomen leprosi etiam tunc retinuit, ita Aethiopum nomine censentur et hic qui Aethiopes fuere prius. Nec abhorreas nomen Aethiopum, duxit enim Moyses Aethiopissam in uxorem. Nigra est sponsa, sed formosa.


Selected Edition

Alexandri Neckam, De naturis rerum libri duo: With the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, ed. T. Wright (London, 1863)