Albertus Magnus

From MedNub
Revision as of 14:54, 26 April 2015 by Adam Simmons (talk | contribs)
Jump to navigationJump to search

Albertus Magnus

(c. 1260s)

German Dominican friar.

De animalibus (26 books).

Latin.


Lib. XIV

Amplius autem in quolibet pede avium praeter strutionem sunt quatuor digiti: sed de strutione quae est in provincia quae Nubia vocatur, posterius dicemus. Est enim opinio aliquorum non omnino hoc animal esse de genere avium propter diversitatem suae facturae, sicut et olim in praehabitis huius scientiae diximus: habet enim tres tantum digitos in utroque pedum suorum propter suas alas et propter maximum suum pondus: et habet plus de carnibus in tibiis quam competat avium naturae.

Lib. XXV

In locis autem calidis spissus eorum humor subtiliatur et terminatur per digestionem ad vitae spiritum: et ideo in illis proficiunt. Signum autem huius est in Nubia et India plurima talium esse animalium et in maximas quantitates proficere et venena eorum esse in talibus locis nociviora quam in locis frigidis, nee tarnen omnia ideo frigida sunt quia sanguine carent: citrina enim existentia magis calorem indicant quam rubea: et tales hoc est citrinae sunt multorum io venenosorum humiditates.

...

Hie autem serpens multiplicatur in terra Achohaz et in Nubia.

...

Dicunt igitur isti philosophi quod dracones omnes sunt corpore valde magni ita quod minor in illo genere est quinque cubitorum e maior est XXX cubitorum et supra praeeipue in partibus Indiaet Dicunt etiam quod sunt draconi duo oculi magni et sub labio in mandibula inferiore est eminentia sicut mentum et sunt ei dentes plurimi.Et minores quidem multiplicantur in Nubia, sed maiores sunt et multiplicantur in India. In Nubia enim et Asia quinque cubitorum et quatuor inveniuntur, sed Indi sunt maximi.


Selected edition

Albertus Magnus, De animalibus, trans. H. Stadler (2 vols. Münster: 1916-21).